Rozmiar: 15909 bajtów

- 18 -

1293. Juni 17. Liegnitz.

Herzog Heinrich V. verleihet der Stadt Liegnitz alle Rechte der Stadt Breslau.

In nomine domini amen. Dum iusticia sit constans et perpetua voluntas jus suum vnicuique tribuens expedit nobis, qui justiciam colimus et boni et equi noticiam profitemur, ut singulis tam solidum ius reddamus, ne eterni iudicis iusticiam nobis contrariam senciamus. Inde est, quod nos Henricus dei gracia dux Slezie et dominus Wratizlauiensis et de Lignicz omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris testimonio hujus pagine cupimus esse notum, quod cum aduerteremus, quod ciuitas Wratizlauia iure speciali frueretur et ciuitas Lignicz jure similiter specialiter regeretur et in hijs iuribus ciuilibus discreparent attendentes, .quod inequalitas iurium inequalitatem efficit hominum huiusmodi diuersitatis non proficuas sed perniciosas estimantes naturo habito consilio et deliberato animo donamus, tradimus et concedimus ciuitati nostri Lignicz omnia jura ciuitatis Wratizlauiensis quocunque nomine censeantur, in iudicijs, in men- suris, in metretis, in exaccionibus, collectis, contribucionibus et taxacionibus, in omnibus officinis qualitercunque nuncupentur vt eisdem iuribus Wratizlauiensibus in vniversis causis magnis et minutis eternaliter perfrui et gaudere. Ne autem quispiam nostrorum heredum seu successorum hanc nostram concessionem et iuris innouacionem, quam non nociuam sec proficuam reputamus, infringere valeat aut mutare, presentes litteras in confirmacionem ipsius scribi fecimus et nostri sigilli karactere consignari. Actum in Lignicz anno domini millesimo ducentesimo nonogesimo tercio, quinto decimo kalendas Julij. Presentibus nostris fidelibus, Mironchone de Parchowitz, Bertoldo de Borow, Themone de Poserne, Ottone de Slewicz, et ciuibus Legnicensibus, Hartungo de Bunzlauia, Bertoldo dicto Kleinthoufh, Johanne de Wyzechisdorfh, Hermanno pellifice, Theodrico dicto de Slich, Theodrico dicto de Wyzechisdorfh et Friczchone de Jaroschow, canonico et prothonotario Wratizlauiensi, cuius manibus presencia conscribuntur.

O. d. St. L. No. 6. Nur die rothseidne Siegelschnur ist erhalten. — Tzschoppe u. Stenzel, S. 422. — Sammter, Chronik von Liegnitz, mit Fortlassung der Zeugen, S. 445.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów